- CLODIUS
- I.CLODIUSclaris parentibus ortus, iuvenis quidam audax, incestuosus ac seditiosus, cum amore Pompeiae Caesaris coniugis flagraret, clam eius domum ingreditur, vestem ac habitum Psaltriae indutus: speque latendi mulieres abductus ob adolescentiae formam, genasque nondum pubentes turbae earum, quae tum in aede Caesaris sacrum inaccessum viris agebant, immistus, ad Pompeiam ingreditur: deprechensus ac agnitus, etiam Cicerone teste, accusatur. Verum iudices tum metu, tum largitione, tum favore eum absolvunt. Fit deinde Tribunus plebis et factione suâ Ciceronem in exilium agit, quod ut facere posset, plebeio homini se adoptandum dederat, A. M. C. 3906. ante Chr. nat. 56. Eius dein domum ac villas incendit, reliqua bona hastae subicit, attamen nemo emit. Tandem a Milone Clodius occiditur, accusatur Milo, patronumque habet Ciceronem, iam ante ab exilio revocatum. Vide Plut. in Cicer. Appian. de civ. Rom. bell. l. 2. Cicer. Orat. pro domo. pro Milone. Dion. etc. Hinc Proverb. Clodius accusat Moechos. Iuvenal. Sat. 6. v. 345.---- Sed nunc ad quas non Clodius aras?Seneca, Omne aevum Clodios fert, sed non omne tempus Catones producit.II.CLODIUSvir quidam, cuius meminit Plut. in Numâ, qui temperum argumentum scripsit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.